Charter Document - 04820112

Charter Document - 04820112


Charter Number: 04820112
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1305
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Philippus Dei gracia Francie Rex Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod nos dilecto Petro Bateste militi nostro sui obtentu grati servicii quod nobis noscitur impendisse viginti libras Turonensium annui et perpetui redditus anno quolibet ad festum Omnium Sanctorum super redditibus nostris de Moreto percipiendas ab eodem et ejus heredibus uxore propria legitimo matrimonio procreatis duximus concedendas dantes baillivo nostro qui nunc est et qui pro tempore fuerit tenore presencium in mandatis quatinus predictas viginti libras Turonensium prefato militi et ejus heredibus sicut premittitur singulis annis prefatis terminis persolvent absque alterius expectacione mandati Quod ut firmum et stabile perseveret presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum salvo in aliis jure nostro et in omnibus alieno Actum apud Paucam Curiam mense octobris anno Domini millesimo trecentesimo quinto