Charter Document - 04820104
Charter Number: | 04820104 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quittance |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presencia constituti Dominus Theolbaldus de Videles presbiter Stephanus ejus frater Johannes Rousel et Johannes de Excorciaco armigeri asseruerunt quod habebant et possidebant apud Vadum Petrosum septem arpenta dimidio quarterio minus prati siti retro clausum monachorum de Longuo Ponte et tres dreturas cum hostisiis pertinentibus ad easdem item viginti sex solidos et dimidium capitalis census minuti apud Montem Lethericum et loca circum adjacentia que omnia et singula supradicta videlicet septem arpenta dimidio quarterio minus prati tres dreturas cum hostisiis supradictis et viginti sex solidos et dimidium capitalis census minuti cum omni jure dominio et proprietate in rebus predictis pertinentibus ad easdem predicti Theolbaldus Stephanus Johannes et Johannes in nostra presencia constituti recognoverunt et confessi sunt se vendidisse et in perpetuum quitavisse capitulo ecclesie Beati Exuperii Corboliensis pro ducentis tres decim libris sex solidis et octo denariis Parisiensium jam eisdem venditoribus solutis numeratis et traditis ut confessi sunt coram nobis renunciantes excepcioni non numerate pecunie non tradite non solute promittentes voluntate spontanea non coacti fide in manu nostra prestita corporali quod contra vendicionem et quitacionem hujusmodi jure hereditario racione conquestus vel alio modo per se vel per alium non venient in futurum et quod dictam vendicionem ut premissum est factam prefato capitulo garantizabunt liberabunt et defendent in judicio et extra judicium quocienscunque opus fuerit contra omnes Preterea dominus Bertaudus de Bona miles primus dominus feodalis rerum predictarum omnium ut dicebat Johannes Polins de Varenniis armiger secundus dominus ut dicebat et dominus Symon de Everiaco in Bria Renaudus et Perrotus armigeri nepotes ejusdem tercius dominus ut dicebant volentes et acceptantes coram nobis vendicionem predictam voluerunt et expresse consenserunt quod prefatum capitulum omnes res predictas et singulas ut dictum est venditas teneat et possideat in futurum in manu mortua absque coactione vendendi vel extra manum suam ponendi promittentes fide in manu nostra prestita corporali quod contra vendicionem quitacionem et concessionem predictas jure aliquo sive racione quacumque per se vel per alium non venient in futurum et quod res predictas ut dictum est venditas eidem capitulo in manu mortua garantizabunt et liberabunt imposterum quocienscumque opus fuerit contra omnes Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo mense januario