Charter Document - 04820101
Charter Number: | 04820101 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1258 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis P Parisiensis ecclesie archidiaconus salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presencia constituti Michael de Perrel Hubertus ejus frater Christiana et Aalesia uxores eorumdem recognoverunt se vendidisse et in perpetuum quitavisse capitulo ecclesie Sancti Exuperii Corboliensis dimidium arpentum prati siti apud Perreul juxta arpentum prati quod Symon frater eorumdem vendidit ut dicitur dicto capitulo in censiva dicti capituli ut dicitur pro sex libris et quinque solidis sibi jam solutis sicut dicti venditores confessi sunt coram nobis renunciantes expresse excepcioni non numerate pecunie non tradite non solute Et promiserunt dicti venditores fide in manu nostra prestita corporali quod contra vendicionem et quitacionem hujusmodi jure hereditario racione dotis vel conquestus aut alio modo per se vel per alium non venient in futurum et quod dictam vendicionem dicto capitulo garantizabunt et liberabunt ad usus et consuetudines patrie contra omnes Preterea dicte Christianaet Aalesia sub fide prestita spontanea voluntate et ex certa sciencia quitaverunt et remiserunt dicto capitulo quicquid juris habebant vel habere poterant racione doarii seu dotalicii vel donacionis propter nuptias in prato supradicto In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum ad peticionem dictorum venditorum Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo mense januario