Charter Document - 04820100

Charter Document - 04820100


Charter Number: 04820100
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quittance
Date: 1258
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presencia constituti Radulphus dictus Nantier et Petronilla ejus uxor recognoverunt se vendidisse et imperpetuum quit asse capitulo ecclesie Beati Exuperii Corboliensis nomine ecclesie predicte dimidium arpentum prati quod habebant ut dicebant apud Perrolium contiguum ut dicebant prato Huberti fratris dicte Petronille in censiva capituli predicti pro septem libris Parisiensium jam dictis venditoribus in pecunia numerata solutis ut ipsi venditores confessi sunt coram nobis renunciantes penitus et expresse et excerta sciencia excepcioni non numerate pecunie non tradite non solute non recepte et spei muneracionis future excepcioni doli et mali Et promiserunt dicti venditores spontanei non coacti fide data in manu nostra quod contra vendicionem et quitacionem hujusmodi jure hereditario racione dotis dotalicii conquestus aut alio quoquo modo per se vel per alium non venient in futurum et quod dictum dimidium arpentum prati garantizabunt liberabunt et defendent dicto capitulo quocienscumque opus fuerit et super hoc requisiti fuerint in judicio et extra judicium contra omnes Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo die sabbati ante festum Beati Vincencii mense januario