Charter Document - 04820098

Charter Document - 04820098


Charter Number: 04820098
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1257
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Odo officialis curie Senonensis in Domino salutem Notum facimus quod coram nobis constituti dominus Bouchardus de Calido Furno miles et nobilis mulier Maria ejus uxor recognoverunt ad perpetuitatem vendidisse capitulo ecclesie Sancti Exuperii Corboliensis terras vineas prata herberguagium et omnia alia que habebant apud Montacue et circa in dominio et censiva dicti capituli et terram arabilem totam et omnia que tenebant ab ecclesia Sancte Genovefe Parisiensis et similiter totam terram arabilem et pratum et omnia que tenebant ad duodecim denarios censuales a domino Guillelmo de Sancto Graciano milite et quandam peciam vinee sitam circa herberguagium predictum quam tenebant ad sex denarios censuales ab abbatia de Fossatis et ad duos denarios censuales a Reginaldo armigero de Borroi et uxore sua pro trecentis quadraginta libris Parisiensium sibi jam plenarie persolutis in pecunia numerata sicut dicti venditores confessi sunt coram nobis Ad hanc autem vendicionem tenendam et firmiter observandam et contra omnes ad usus et consuetudinem patrie dicto capitulo garantizandam dicti Bouchardus et Maria ejus uxor fide prestita in manu nostra corporali voluntarii et non coacti se firmiter astrinxerunt Dicta autem Maria fide prestita in manu nostra corporali specialiter asseruit quod hanc vendicionem faciebat spontanea non coacta et quod per se vel per alium contra predictam vendicionem racione dotis seu jure hereditario seu dotalicii seu alio quolibet jure aut racione nullatenus veniet in futurum Dicti autem Bouchardus et Maria renunciaverunt excepcioni non numerate pecunie non tradite non solute et omni privilegio et omni juris auxilio et omnibus indulgenciis et litteris apostolicis impetratis et impetrandis Voluerunt eciam dicti miles et uxor sua quod si in aliquo predictorum deficerent [quod] possemus animadvertere in ipsos ubicumque se transferrent quoad hec specialiter se juridictioni curie Senonensis supponentes Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo mense augusto