Charter Document - 04820093

Charter Document - 04820093


Charter Number: 04820093
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1249
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presencia constitute Floria dicta la Renarde et Preposita soror ejus vendiderunt ecclesie Sancti Exuperii Corboliensis in perpetuum pro octoginta libris Parisiensium jam sibi solutis et numeratis sicut confesse sunt coram nobis censum campipartem terras dreturas dominium et omnia alia quecunque habebant vel habere poterant apud Escharcon et in territorio ejusdem loci pertinencia ad easdem ex caduco defuncti Reginaldi quondam fratris ipsorum ut dicebant pro tribus partibus quarta parte ad ipsam Floriam jure hereditario ex parte patris et matris ipsius ut dicitur pertinente nichil juris dominii jurisdictionis seu justicie sibi vel eorum heredibus aliquatenus in premissis [retinentes] Et promiserunt fide in manu nostra prestita corporali quod contra vendicionem hujus [modi] jure hereditario vel alio quoquo modo per se vel per alios non venient in futurum et quod res predictas venditas omnes et singulas dicte ecclesie tanquam venditores in manu mortua sine coactione vendendi aut extra manum suam ponendi garantizabunt et liberabunt in perpetuum contra omnes obligantes coram nobis specialiter et expresse pignoris et ypotece titulo eidem ecclesie omnia bona sua mobilia et immobilia presencia et futura Preterea Petrus de Campania canonicus de Campellis in Bria de cujus feodo res predicte movent ut dicebat coram nobis constitutus asserens quod predicte venditrices tenebant in feodum pro loco de ipso Petro res predictas venditas et quod dictum feodum movet secundo loco de eodem Petro hujusmodi vendicionem voluit et acceptavit et promisit fide in manu nostra prestita corporali quod contra eandem vendicionem per se vel per alium non veniet in futurum et quod predictam vendicionem garentizabit et liberabit dicte ecclesie in manu mortua sine coactione vendendi aut extra manum suam ponendi contra omnes illos qui racione primi secundi tercii vel quarti dominii feodi in predictis rebus aliquid reclamarent et quantum ad hoc obligavit eidem ecclesie coram nobis pignoris vel ypothece titulo dictus Petrus omnia mobilia sua et immobilia Insuper idem Petrus coram nobis quitavit sub fide prestita dicte ecclesie quicquid juris vel dominii habebat vel habere poterat in predictis rebus venditis Renunciaverunt eciam dicte venditrices excepcioni non numerate pecunie non tradite non solute Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo octavo mense februario