Charter Document - 04820090

Charter Document - 04820090


Charter Number: 04820090
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1248
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod coram nobis constitutus Johannes de Bucornu armiger crucesignatus in Terram Sanctam proficisci proponens ut dicebat causa sue ultime voluntatis disponens de rebus suis legavit ecclesie Sancti Exuperii de Corbolio in puram et perpetuam elemosinam pro anniversario suo et domine Aveline matris ejus in eadem ecclesia celebrandis in perpetuum totum quintum terre ipsius Johannis site ut dicitur apud Bucornu ita tamen quod si heredes ipsius Johannis dictum quintum habere voluerint ipsi tenebuntur assedere eidem ecclesie Sancti Exuperii viginti solidos Parisiensium annui redditus ab eadem ecclesia percipiendos in posterum pro dicto quinto Quod autem audivimus hoc testamur salvo jure alieno Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo octavo mense junio