Charter Document - 04820088

Charter Document - 04820088


Charter Number: 04820088
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1245
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis in Domino salutem Notum facimus quod in nostra presencia constituta nobilis mulier Marguareta de Lanorville vidua recognovit se vendidisse ecclesie Sancti Exuperii Corboliensis ad opus communitatis ejusdem ecclesie in perpetuum pro triginta libris Parisiensium sibi jam solutis sicut ipsa confessa est coram nobis viginti sex solidos et sex denarios et obolum minuti census cum omni jure jurisdicione et dominio que in eisdem habebat vel habere poterat quocumque modo quos viginti sex solidos et quinque denarios et obolum minuti census ipsa Margarita dicebat se habere apud Lardiacum tam in hostisia quam in terris et vineis sitis apud Lardiacum ut dicebat moventibus de feodo domini Thome de Sancto Verano militis ut dicitur Promisit eciam dicta Margareta fide in manu nostra prestita corporali quod contra vendicionem istam jure hereditario racione dotalicii aut alio modo per se vel per alium non veniet in futurum et quod predictum censum et quicquid juris habebat in eodem dicte ecclesie ad opus communitatis predicte garantizabit et liberabit in perpetuum ad usus et consuetudines Francie contra omnes Johannes vero filius dicte Margarete Ysabellis et Leticia filie ejusdem Margarete dominus Philipus de Garencieres miles maritus dicte Ysabellis et Petrus de Valenton maritus dicte Leticie vendicionem hujusmodi voluerunt laudaverunt et pariter quitaverunt et de non venire contra et de predicta recta garencia ferenda quilibet in solidum fidem in manu nostra corporaliter prestiterunt Prefatus vero Thomas de Sancto Verano miles coram nobis constitutus primus dominus feodi ut dicebat vendicionem hujusmodi voluit laudavit pariter et quitavit et de non veniendo contra et de garandia ferenda tanquam primus dominus feodi contra omnes qui racione primi domini in predictis aliquid reclamarent fidem in manu nostra prestitit corporalem Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quarto mense februario