Charter Document - 04820086

Charter Document - 04820086


Charter Number: 04820086
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1243
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Hemardus decanus Meledunensis salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presencia constituti dominus Theolbaldus de Moreto miles et domina Maltildis ejus uxor recognoverunt se vendidisse in perpetuum pro viginti sex libris Parisiensum capitulo Sancti Exuperii Corboliensis quamdam domum sitam apud Corbolium in Magno Vico in censiva capituli supradicti promittentes fide in manu prestita quod contra vendicionem istam per se vel per alios non venient in futurum et quod dictam domum eidem capitulo garantizabunt imperpetuum contra omnes Dicta autem mulier quitavit coram omnibus spontanea non coacta ut dicebat quicquid in dicta domo habebat aut habere poterat racione dotalicii aut alio quocunque modo fide prestita corporali Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio mense decembri