Charter Document - 04820077
Charter Number: | 04820077 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Odo divina permissione humilis abbas Sancti Dionysii in Francia et ejusdem loci conventus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus universis quod nos quoddam arpentum vinee situm apud Roissiacum in censiva domus nostre de Essona quod fuit Radulphi Anglici quondam in ecclesia Sancti Exuperii de Corbolio capellani pro quo arpento solebant singulis annis reddi priori domus nostre de Essona solummodo tres denarii censuales concessimus ecclesie Beati Exuperii Corboliensis in manu mortua in perpetuum pacifice possidendum pro tribus solidis Parisiensium annuatim priori domus nostre predicte qui pro tempore erit persolvendis in octabis Beati Dionysii ita quod fructus dicte vinee in usum et augmentum panis Quadragesimalis ejusdem ecclesie convertantur Pressoragium vero et totam justiciam sicut hucusque in eadem vinea habuimus in manu nostra in perpetuum retinemus Hoc eciam non est permittendum quod fructus predicte vinee in augmentum panis predicti postea distribuentur singulis annis in eadem ecclesia canonicis capellanis beneficiatis in dicta ecclesia et eciam vicariis secundum quod alius panis eisdem in predicta ecclesia distribui consuevit Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo octavo mense januario