Charter Document - 04820070

Charter Document - 04820070


Charter Number: 04820070
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1234
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis in Domino salutem Notum facimus quod in nostra presencia constitutus Guillelmus de Nagiaco canonicus Autissiodorensis recognovit se vendidisse canonicis ecclesie Sancti Exuperii Corboliensis medietatem cujusdam domus quam dicebat se habere in quadam domo que fuit Terrici Galeran apud Corbolium site ut dicitur in claustro et censiva ejusdem ecclesie pro quadraginta libris Parisiensium jam solutis prout confessus est coram nobis Promisit insuper fide in manu nostra prestita corporali quod contra vendicionem predictam per se vel per alium non veniet in futurum et quod eamdem vendicionem dictis canonicis ad usus et consuetudines Francie garantizabit contra omnes Emelina autem de Darenci mater dicti Guillelmi Durandus Briseboc et Eremburgis ejus uxor soror dicti Guillelmi in nostra presencia constituti voluerunt laudaverunt et concesserunt vendicionem predictam et promiserunt fide media quod contra eandem per se vel per alium non venient in futurum Quod ut ratum et firmum permaneat presentes litteras ad peticionem predictorum sigillo curie Parisiensis duximus roborandas Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto mense marcio