Charter Document - 04820069

Charter Document - 04820069


Charter Number: 04820069
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1234
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis capitulum Beate Marie Parisiensis in Domino salutem Notum facimus quod cum capitulum Beati Exuperii Corboliensis teneret a nobis tria arpenta vinearum sita apud Corbolium in territorio quod dicitur Braatel ad duos solidos annui census et nos dictum capitulum Sancti Exuperii compelleremus ad hoc quod dictas vineas extra manum suam poneret tandem inter nos et dictum capitulum de communi assensu utriusque partis fuit ita compositum quod predicta tria arpenta vinearum a nobis tenebit et in perpetuum possidebit libere et quiete pro sex solidis Parisiensium quos in festo Beati Remigii nobis reddere tenebitur annuatim retento nobis in predictis vineis presso regio justicia et omni alio jure hoc excepto quod non poterimus de cetero dictum capitulum compellere ad ponendum dictas vineas extra manum suam vel vendendum Et ut istud ratum et stabile permaneat presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto mense novembri