Charter Document - 04820062
Charter Number: | 04820062 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine Sancte et Individue Trinitatis Amen Ego Petrus de Donjonno miles notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego bona fide laudavi et concessi et quitavi ecclesie Beati Exuperii Corboliensis in perpetuum in manu mortua possidendam quintam partem hereditatis defuncti Reginaldi de Cramoello quondam canonici ejusdem ecclesie quam idem Reginaldus eidem legavit ecclesie ob remedium anime sue Hoc idem voluit et concessit Margarita uxor mea Volo eciam ut sciant omnes tam presentes quam posteri quod ego fide prestita corporali promisi canonicis dicte Ecclesie quod quitacionem istam guarentizarem eidem ecclesie contra omnes homines sicut retrodominus feodi de quo movet hereditas illa Factum est autem istud in domo Herberti presbiteri presentibus magistro Roberto capicerio Drocone Simone cantore Stephano Herberto Ogero Reginaldo Karoli capellanis Beate Marie Corboliensis Drocone Petro Ansello magistro Haymone Nicholao Guillelmo canonicis magistro Gileberto capicerio ecclesie Beati Exuperii Corboliensis Ad cujus rei confirmacionem presentes litteras sigilli mei munimine precepi confirmari Actum apud Corbolium in vigilia Sanctorum Martyrum Gervasii et Prothasii anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo secundo