Charter Document - 04820061
Charter Number: | 04820061 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1230 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis capitulum Sancti Exuperii Corboilensis salutem in Domino Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod nos concessimus Radulpho ecclesie nostre capellano pro eo quod ipse domum quamdam in claustro sitam ad altare Sancti Thome in ecclesia nostra constitutum pertinentem propriis laboribus et expensis construxit quod quicumque de cetero dicto altari deserviet decem solidos annuatim persolvet super dictam domum percipiendosdie anniversarii dicti Radulphi de quibus canonicus duplam clericus vero simplam accipet portionem Idem etiam Radulphus quamdiu vixerit decem solidos pro dicta domo persolvet singulis annis in octabis Sancti Johannis Baptiste in modum predictorum decem solidorum distribuendos ita quod in dictis octabis pro ipso Radulpho celebrabitur missa Sancti Spiritus annuatim In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum in generali capitulo nostro anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo in octabis Sancti Remigii