Charter Document - 04820059
| Charter Number: | 04820059 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1226 |
| Date type: | Internal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Galterus Dei gracia Senonensis archiepiscopus universis presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverit universitas vestra quod Andreas de Forgiis miles et Johanna ejus uxor in nostra constituti presencia capitulo Sancti Exuperii Corboliensis fide data in manu nostra vendiderunt viginti arpenta nemoris et quarterium siti inter nemus dicti capituli de Villa Dudonis et nemus Templariorum de Savigniaco pro quinquaginta et septem libris et decem solidis Parisiensium De qua vendicione plegii sunt recte garentisie fide data in manu nostra Gilibertus de Forgiis Johannes de Nanziaco Johannes de Murcent Hanc autem vendicionem Adam de Noisimento miles principalis dominus feodi dicti nemoris et Petronilla mulier nobilis de Noisimento a qua dictus Adam tenet feodum supradictum coram nobis voluerunt et laudaverunt concedentes et quitantes capitulo predicto quicquid habebant in nemore supradicto ab eodem capitulo in perpetuum possidenda Ut autem ista vendicio et laudacio firma et inconcussa permaneat in futurum ad peticionem parcium presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum apud Meledunum anno gracie millesimo ducentesimo vigesimo sexto mense marcio
