Charter Document - 04820058

Charter Document - 04820058


Charter Number: 04820058
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1224
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Capitulum Beati Exuperii de Corbolio universis presentes litteras inspecturis salutem Notum facimus quod Adam Coillart carnifex accensivit a nobis quamdam domum que fuit Guiberti Madelinarii juxta poncellum Beati Exuperii sitam sibi et suis heredibus in perpetuum possidendam pro quatuor libris Parisiensium quarum medietas persolvetur in crastino Natalis Domini altera vero medietas in crastino atalis Beati Johannis Baptiste persolvetur que dicta domus debebat nobis de primo censu decem et novem denarios Et pro quadam gitea quam dictus Adam faciet super aquam juxta guadum secundum latitudinem gradus et longitudinem domus quam unquam giteam dictus Adam claudet vel apertam desinet si voluerit ad augmentum census alios duodecim denarios persolvet Qui dicti decem et novem et duodecim denarii in festo Beati Exuperii persolventur Ad cujus rei confirmacionem presentem paginam sigilli nostri munimine corroboravimus Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quarto mense novembri Hanc cartam habet Adam Coillart a nobis pro domo sua