Charter Document - 04820054
Charter Number: | 04820054 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1217 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Arnulphus cantor totumque Beati Exuperii Corboilensiscapitulum omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverint universi quod de tribus arpennis vinearum quos abbas et conventus Beati Dionisii altari Sancte Trinitatis in ecclesia nostra instituto in perpetuum tenendos confirmaverunt videlicet de arpenno et dimidio in Roissiaco et dimidio in Vineio et uno arpenno in Vallibus de cetero singulis annis solventur priori de Essona viginti solidi de censu in octabis Beati Dionisii a quibuscumque teneantur Magister enim Guillelmus nepos Galteri concanonici nostri unum ex ipsis scilicet arpentum in Vallibus tenebit quandiu vixerit et post ejus obitum ad dictum altare libere revertetur Nos vero tali confirmationi benigne concordantes censum nominatum volumus et concedimus et per presentes litteras sigillo nostro sigillatas ecclesie Beate Marie de Campis confirmamus salva omni justitia et jure Beati Dionisii excepto quod non poterunt cogi ad vendendum Actum anno Domini millesimo ducentesimo decimo septimo mense julio