Charter Document - 04820048
Charter Number: | 04820048 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1207 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Guillelmus de Barris notum facio presentibus et futuris quod Johannes cognomine Angevinus ecclesie Beati Exuperii quondam canonicus in extrema voluntate sua legavit dicte Ecclesie sexaginta solidos censuales quos habebat in territorio ad castellariam Feritatis pertinente Ego autem donum istud intuitu divine pietatis et ob remedium anime mee et patris mei et antecessorum meorum de assensu et voluntate Guidonis qui idem donum concesserat et a quo dictus Angevinus censum illum et idem Guido a me in feodum tenebat concessi et ratum habui Canonici prefate ecclesie non immemores accepti beneficii concesserunt mihi anniversarium meum et patris mei singulis annis in predicta ecclesia faciendum Ut autem donum istud perpetuum vigorem obtineret sigilli mei munimine feci roborari Actum publice apud Feritatem anno Domini millesimo ducentesimo septimo