Charter Document - 04820044

Charter Document - 04820044


Charter Number: 04820044
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Necesse est in scriptum redigi que geruntur in tempore ut si suboriatur calumpnia litterarum testimonio refellatur Sciant ergo presentes et posteri quod Johannes clericus de Cous sex solidos et sex denarios censuales quos habehat jure hereditario in piscatoria de domo de Laborde et domuncula post domum illam ibi constitutis ad festum Sancti Remigii constitutes Beato Exuperio libere et quiete donavit et investivit Illum autem predictum censum de Beato Exuperio tenebat pro sex denariis censualibus Tali vero tenore facta est pretaxata donacio quod sex solidi de predicto censu in suo anniversario annuatim celebrando canonicis et clericis secundum disposicionem et arbitrium canonicorum dividentur Ejus autem benignitati condescendentes canonici sex solidos de suo ei dederunt singulis annis quoad vixerit persolvendos in festo Beati Exuperii Quod ut ratum permaneat sigilli nostri munimine confirmamus Hujus rei testes sunt Guibertus precentor Galterius canonicus Angevinus Petrus Limozins Magister Maugrinus Petrus de Hedera Laudericus sacerdos Galterius diaconus Willelmus de veteri Corbolio Hugo Pelliparius Petrus Coifarius Johannes Crassus Actum Corboili anno ab Incarnacione Domini millesimo centesimo nonagesimo octavo