Charter Document - 04820043

Charter Document - 04820043


Charter Number: 04820043
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Quod majorum disponit auctoritas mediante littera transmittitur minoribus cognoscendum Ego igitur Hugo Clementis Beati Exuperii abbas notum facio universis presentibus pariter et futuris capitulum Beati Exuperii Guiberto cantori ejusdem ecclesie nemus de Villa Dodonis quoadusque vixerit concessisse tali condicione quod prefatus Guibertus sex libras censualiter persolvet ad octabas Pasche canonicis annuatim Adjunctum est eciam quod idem Guibertus nemus claudet fossatis sex pedum in lato et quatuor in profundo undecumque nemus plano et campestri patebit expositum vastitati et quod clausuram illam quamdiu ipse nemus tenuerit decidere sive deteriorari non permittet Adjectum est insuper quod ab eodem Guiberto sic nemoris ducetur vendicio quod relinqui semper oporteat viginti libratas de nemore superstante Si vero de valore nemoris superstantis inter capitulum et prefatum Guibertum controversia inciderit juxta prudentum virorum estimacionem ex arbitrio capituli delectorum emendare tenebitur Hujus rei idem Guibertus fidejussor et debitor se et sua et prebendam quam habet in eadem ecclesia in fidejussionis adhibuit caucionem Preterea ego Hugo Clementis Beati Exuperii abbas hujus rei sum fidejussor tali disposicione quod si prefatus Guibertus prevocatos denarios ad prefixum terminum reddere noluerit vel preordinatas condiciones non observaverit ego Hugo abbas supplebo in premissis condicionibus et illas cessuales sex libras persolvam in tempore pretaxato Si vero aliquo modo facta fuerit mei mutacio et Guibertum submoneri fecerint canonici quod sufficientem eis prebeat caucionem et non dederit infra quindecim dies submonicionis nemus et prebendam sesient donec supradictus Guibertus super hoc canonicorum satisfecerit voluntati Has condiciones se observaturum fideliter prenominatus Guibertus multis astantibus juravit Quod ne possit vel oblivionis oblitterari cecitate vel calumpniancium infirmari perversitate sigilli mei caractere presentem paginam confirmo Actum Corboili anno ab Incarnacione Domini millesimo centesimo nonagesimo octavo Signum Guiberti cantoris S magistri Hervei canonici S Gualteri canonici S Angevini canonici S Petri Lemovicensis canonici S Gualteri canonici S Reginaldi de Cramoello canonici S Gerardi capicerii Testes sunt hujus rei magister Maugrinus capellanus Petrus de Hedera presbiter Ernaudus de Moiri presbiter Hugo Chabors presbiter Galterus diaconus Guillelmus diaconus Jocelinus diaconus magister Guarinus subdiaconus Laurencius subdiaconus Radulphus subdiaconus Robertus de Chaumes subdiaconus Haimericus subdiaconus Theolbaldus subdiaconus Laurencius presbiter