Charter Document - 04820042

Charter Document - 04820042


Charter Number: 04820042
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1192
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Guido Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos presentes littere venerint in Domino salutem Notum fieri volumus universis presentibus pariter et futuris quod sicut ex autentico venerabilis domine nostre Adele illustris Francorum regine cognovimus Paganus de Soisiaco Iherosolimam profecturus pro anima sua e animabus antecessorum suorum dedit in elemosynam ecclesie Beati Exuperii Corboliensis unum modium bladi in decima sua de Soisiaco singulis annis perpetuo percipiendum Insuper idem Paganustotam magnam decimam suam de Soisiaco predicte ecclesie Sancti Exuperii pro quatuor viginti libris Parisiensis monete per vadimonum obligavit presente et concedente Ludovico vicecomite Meludini de cujus feodo nominata decima erat Nos autem prefatam donacionem Pagani factam ecclesie Sancti Exuperii prescriptam quoque invadiacionem laudamus et sigilli nostri auctoritate confirmamus Actum anno Incarnati Verbi millesimo centesimo nonagesimo secundo Data apud Fontem Blaaudi per manum Petri cancellarii nostri