Charter Document - 04820040

Charter Document - 04820040


Charter Number: 04820040
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1185
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine Sancte et Individue Trinitatis Amen Adela Dei gracia Francorum regina Notum facimus universis presentibus pariter et futuris canonicos Sancti Exuperii Corboliensis in nostra presencia constitutos laudavisse Alberto de Monte Sancti Petri empcionem quam fecerat de granchia Montis Eschoue et de terra ad eandem granchiam pertinente eo tamen quod ipse empcionem illam quamdiu vixerit in villenagio tenebit reddens eumdem censum et eamdem campipartem et easdem consuetudines quas Epinardus pro eadem terra reddebat octo diebus antequam terram et esberguagium vendidisset Hoc autem totum se redditurum jurejurando firmavit prefatus Albertus Eodem etiam modo heres ipsius qui post eum ejusdem terre possessor fuerit eam tenebit Propterea quociens heres mutabitur antequam de terra illa investiatur jurabit coram canonicis se possessionem eodem modo tenturum Quod ut perpetue mancipetur stabilitati litterarum apicibus annotari et sigilli nostri precepimus impressione roborari Actum Corboili anno Verbi Incarnati millesimo centesimo octogesimo quinto Data per manum Hervei capellani nostri