Charter Document - 04820038

Charter Document - 04820038


Charter Number: 04820038
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1184
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine Sancte et Individue Trinitatis Amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quoniam Adela regina mater nostra pro anniversario patris nostri bone memorie regis Ludovici et pro anniversario suo post obitum suum in ecclesia Sancti Exuperii Corboliensis singulis annis sollempniter faciendo et pro remedio animarum patris et matris sue et predecessorum suorum eidem ecclesieduos talamelarios et asinum unum qui moltam molencium ecclesie deferat donavit dum terram Corboili et Meleduni in manu sua haberet hoc adjuncto quod solos canonicos ejusdem ecclesie apud Corboilum residentes emolunenti quod ex munere isto processerit voluit et constituit esse participes Ceterum canonici in utriusque anniversarii die singulis annis ex pacto tredecim pauperes pascere tenebuntur In arbitrio autem et liberalitate prefatorum canonicorum reliquit ut quantum eis libuerit clericis sepedicte ecclesie non canonicis qui anniversariis intererunt largiantur Cum autem donum memorate matris nostre quantum in ea erat non posset esse nisi temporale nos prefate elemosine manum nostram apponentes eam ratam habemus intuitu Dei et inperpetuum stabilem fore precepimus in hunc modum quod si dicti canonici desisterent a faciendis anniversariis que disposita sunt et sicut disposita sunt nos donum illud et elemomosam in irritum revocaremus Que omnia sicut superius dicta sunt ut perpetuum vigorem obtineant presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere inferius annotato precepimus confirmari Actum Parisius anno Incarnati Verbi millesimo centesimo octogesimo quarto regni nostri anno sexto astantibus in palacio nostro quorum nomina subposita sunt et signa Signum Comitis Theolbaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Radulphi constabularii Data per manum Hugonis cancellarii