Charter Document - 04820035
Charter Number: | 04820035 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Adela Dei gracia Francorum regina Notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod veniens ad nos dilectus noster Hugo decanus Parisiensis abbas Beati Exuperii Corboliensis et ejusdem ecclesie canonici conquesti sunt nobis quod contra ecclesie et claustri sui libertatem ab antiquis comitibus datam et post a regibus confirmatam quidam Judeus in domo burgensis Brichardi que in claustro eorum sita est venerat facere mansionem Nos vero jam dictam ecclesiam et claustrum in sua et antiqua libertate conservare volentes predictum Judeum a claustro voluimus amoveri Concessimus etiam quod neque ille neque alius Judeus in aliqua predicti claustri domo faciat mansionem Quod ut ratum permaneat et immotum presenti scripto fecimus confirmari et sigilli nostri impressione muniri Actum Corboili anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo tertio