Charter Document - 04820032
Charter Number: | 04820032 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1196 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Hugo Clementis Beati Exuperii Gorboliensis abbas proventui et necessitatibus ejusdem ecclesie providens ad peticionem canonicorum prefate ecclesie habito a prudentibus et discretis viris consilio concessi prebendam que fuit Guillelmi cantoris predicte ecclesie ad ornamenta altaris et vestimenta et libros ecclesie necessarios et totam fabricam ecclesie sustinendam Factum est autem de assensu et voluntate domine Adele piissime Francorum regine a qua feodum abbacie tunc temporis tenebam Et ne numerus serviencium ecclesie minueretur statuimus quod canonici residentes statuent in prebenda vicarium secundum consuetudinem aliorum vicariorum ita tamen quod pro impenso ecclesie servicio de fructibus ipsius prebende annuatim percipiet terminis vicariis aliis constitutis quadraginta solidos octo sextarios ybernagii et in aliis beneficiis ceteris vicariis purificabitur Licebit autem canonicis mansionariis predictum vicarium justiciare instituere destituere quotiens fuerit necessarium Ita tamen statutum est quod de assensu et voluntate canonicorum in ecclesia residencium unus ex ipsis et unus de sacerdotibus in eadem ecclesia beneficiatis fructus prebende percipient facta fidelitate ecclesie si opus fuerit et in usibus et fabrica ecclesie de assensu illorum duorum habito cum mansionariis consilio fructus illi expendentur et tam de recepcione quam de expensa singulis annis in capitulo computabunt et facta computacione canonicis eos mutare licebit ita tamen quod alios duos loco illorum ad hoc officium eligent Statutum est eciam de voluntate regine quod prebendam illam nec mihi nec alicui successorum meorum Beati Exuperii abbatum licebit retinere nec illam alicui persone conferre Actum Meleduni anno Incarnati Verbi millesimo centesimo nonagesimo sexto