Charter Document - 04820026
Charter Number: | 04820026 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1146 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Ludovicus Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum notum fieri volo tam posteris quam presentibus quod frater meus dominus Henricus abbas regalium abbatiarum canonicis Beati Victoris in ecclesia Sancti Exuperii de Corboilo prebendam unam donavit et in perpetuum habere concessit Et quia pater noster illustris memorie Dei gratia Francorum rex Ludovicus ecclesiam Beati Victoris regularium canonicorum abbatiam fecit et speciali amore dilexit justum est ut nos quoque eandem ecclesiam diligamus et non solum ei bona faciamus sed eciam facientibus libenti animo consentiamus Propterea predicto dono fratris nostri libenter assensum prebemus quod etiam prius quam fieret et voluimus et rogavimus Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et ne possit a posteris infirmari sigilli nostri impressione et nominis nostri caractere subter firmavimus Actum Parisius anno IX astantibus in palacio nostro quorum nomina sub titulata sunt et signa Signum Radulfi Viro mandorum comitis et dapiferi nostri S Guillelmi buticularii nostri S Camerarii S Constabularii Data per manum Cadurci cancellarii