Charter Document - 04820019

Charter Document - 04820019


Charter Number: 04820019
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1180
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Johannes divina dignacione et meritis Sancti Thome martyris Carnotensis ecclesie minister humilis omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Noverint tam presentes quam futuri quoniam cum dominus Papa nobis causam que vertebatur inter monasterium Beati Dionysii et Ecclesiam Sancti Exuperii Corboliensis super integritate prebende ejusdem ecclesie quam dictum monasterium ad prioratum suum Beate Marie de Campis de jure asseverabat pertinere concordia vel judicio decidendam delegasset partibus coram nobis constitutis compositio inter eas inita est in hunc modum quod prior Beate Marie de Campis qui pro tempore erit prebendam in prefata ecclesia cum omni integritate percipiet ea tamen condicione quod prior in eadem ecclesia vicarium habebit eique pro impenso ecclesie servicio singulis annis viginti solidos et duos sextarios de mestel persolvet Prior autem H primum qui instituendus erat ex conventione instituit nullum ulterius nec ipse nec successor ejus representaturus sed post illum capituli erit idoneum eligere qui electus fidelitatem faciet priori qui pro tempore fuerit Ceterum si abbas aut precentor sacerdotes non fuerint prior Sancte Marie de Campis majorem missam et sollempnitatem diei Sancti Exuperii celebrabit si ei oportunum fuerit Preterea audito obitu canonicorum Sancti Exuperii conventus Sancti Dyonisii servicium ut pro monacho professo et vice versa canonici audito obitu alicujus monachorum similiter facient Et sic omnes inter eos sopite sunt controversie Actum Carnoti anno Incarnati Verbi millesimo centesimo octogesimo