Charter Document - 04820017
Charter Number: | 04820017 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1145 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Sancte et Individue Trinitatis Ludovicus Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum Nobilem et gloriosam Beati Dionisii ecclesiam predecessores nostri Francorum reges tanto speciali semper devotione venerari et ampliare statuerunt quanto in predicto martire Christi majora patrocinia semper invenerunt Quorum nos libentissime vestigiis insistentes notum facimus universis et presentibus pariter et futuris quod karissimus frater noster Philipus Beato Dionisio et ecclesie Beate Marie de Campis in ecclesia Sancti Exuperii Corboliensis in qua quidem ipse abbatis obtinet prelationem prebendam unam assensu et voluntate nostra cum omni integritate perpetuo possidendam donavit Porro autem monachi Beate Marie de Campis debitum prebende servitium in ecclesia Sancti Exuperii ebdomadis institutis sicut canonicorum quisque complebunt et in die festivitatis ipsius ad ecclesiam ejusdem singulis in perpetuum annis cum processione solempni venient et dominice misse celebracioni cum collegio canonicorum intererunt Quod ut perpetue stabilitatis obtineat munimenta scripto commendari sigilli nostri auctoritate muniri nostrique nominis subter inscripto karactere corroborari precepimus Actum publice Parisius anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo quinto regni vero nostri nono astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa Signum Radulphi Viromandorum comitis dapiferi nostri Signum Guillelmi buticalarii Signum Mathei camemarii Signum Mathei constabularii Data per manum Cadurci cancellarii