Charter Document - 04820010

Charter Document - 04820010


Charter Number: 04820010
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1137 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine Sancte et Individue Trinitatis Amen Ecclesiastice prelationis officium recte dispensat qui nec per violenciam sujectorum dignitati derogat et suam integre et inviolabiliter conservare laborat Ego itaque Henricus regis Francorum filius abbas Corboliensis Ecclesie duodecim Apostolorum Beatorumque Confessorum Exuperii et Lupi notum facio universis tam presentibus quam futuris quod Johannes abbas illius Ecclesie ex feodo abbatie et ex consuetudine predecessorum suorum abbatum in eadem ecclesia et in terris ad ipsam pertinentibus quasdam consuetudines se habere est mentitus Candelas enim et ceram predicte ecclesie ad libitum suum accipiebat et prebendam capicerii quam canonici ejusdem ecclesie ex sua communitate constituerant se debere vendere vel cum bonum sibi videretur dare ac per hoc eumdem capicerium sibi esse subditum asserebat In villa eciam que Balencurtis nominatur messores et trituratores granicarium nisi canonicus esset canonicorum bubulcos forestarium prout volebat precio vel gratis disponere presumebat Preter[ea] consuetudinem ecclesie sepe nominate solus volebat predicte ville preposituram habere cum ex jure consuetudinario canonici ex se ipsis unum constituant qui omnia quecumque canonici in sepe dicta villa possident eciam injusticias prepositure diligenter tractet tam presente abbate quam absente Postremo pastus hospitum in eadem villa manencium sibi dari violenter exigebat bovesque canonicorum bovesque hospitum suorum sibi et quibus placebat ex consuetudine accom[mo]dari injuste postulabat Has igitur injustas consuetudines et plures alias graviores quas inpresenciarum enumerare oportunum non duximus longuo tempore canonicis sustinentibus interdum Johannem abbatem ut se corrigeret commonentibus et ecclesiam affligere persequi et ipsius dignitatem imminuere desisteret presertim cum illius tutor ac defensor esse deberet quandoque eciam patrem suum deprecantibus videlicet Balduinum fratrem quoque ejus Fredericum ut eum a suo nefario proposito deflecterent et ipsis in vanum laborantibus quia quanto magis injurias a suo abbate illatas paciebantur et ut se emendaret tum per setum per fratrem suum filiali affectione suppliciter exortabantur tanto crudelius in ecclesiam et in ipsos exercebat tirannicam rabiem non exibebat paternam pietatem Non enim examen formidabat divinum sed confidebat in nobilitate parentum Canonici igitur labefactacionem ecclesie ulterius non sustinuerunt imo ad Deum qui semper prope est omnibus eum in veritate invocantibus et ad Buccardi magni et gloriosi comitis presidium confugerunt Qui quidem utpote benignus et justus judex gravissime ferens Sanctissime Dei Ecclesie inauditam persecutionem et venerabilium canonicorum mestissimam perturbationem ipsis et suo abbati J super hac re deceptanti diem instituit Auditis igitur canonicorum querimoniis de invasione et injustis consuetudinibus ecclesie audita quoque tam sepe dicti abbatis debili responsione comes Buccardus et presul Parisiensis Gaufridus et Drogo archidiaconus Balduinus quoque et Fredericus filius ejus et plures alii discreti viri qui aderant abbate annuente disposuerunt ut ex canonicis quatuor probabiles jurejurando probarent quia prenominatas consuetudines jure consuetudinario canonici sine ulla inquietudine deberent possidere et quod abbas nec ex feodo abbatie nec ex consuetudine predecessorum suorum abbatum eas deberet habere Sacramento igitur publice peracto a Gontero sacerdote a Nantero sacerdote a Milone levita a Sevino subdiacono eisdem paratis probare iterum sacramento quia abbas predicte ecclesie nullam aliam consuetudinem in eadem ecclesia vel in ecclesie villis habere debeat preter prebendas et justicias canonicas canonicorum et preter terciam partem legum ville Balencurtis et preter terram que ad feodum pertinet abbatie dimisit eis isdem abbas coram omnibus easdem consuetudines quas prius communitati canonicorum auferre conabatur et concessit nutu comitis ut eas deinceps possiderent et disponerent secundum communitatis assensum Eorum autem que supra dicta sunt testes sunt subnotatii hii Godefridus presul Goffridus canonicus et nepos ejus Drogo archidiaconus Lancelinus canonicus Bernardus canonicus Hamo canonicus canonici sancti Exuperii Morardus sacerdos Richardus levita Milo levita Durandus levita Sevinus subdiaconus Childricus subdiaconus Robertus Johannes alii clerici Ingerbertus Arnulphus Nanterus Rainaldus cavicerius Martinus presbiter Robertus Rainboldus matricularius Rotbertus Hylduinus Garnerius Parisiensis Theodoricus Hudo vicecomes Balduinus filius Fredericus Balduinus nepos Wido Frederici Haganus Ingenulphus Hanricus frater ejus filius Galterii Teolbaldus Waldricus Araldus Helyas Guido Petrus Gilebertus Milo Girardus Adam Hodo Herbertus Dodo Richerius Hilcherius Jado Robertus Theodoricus Guillelmus Franbertus Johannes Nanterus Quoniam igitur divino mancipatus sum servicio ecclesiarum quibus presum tranquillitatem conservo ipsarum illibatam custudio dignitatem eisdem confero debitum honorem Omnia itaque que Johannes abbas canonicis sepe nominatis dimisit et concessit ego eisdem libere et quiete in perpetuum dimitto et concedo Fateor etiam et concedo ex feodo abbatie nullam aliam consuetudinem in sepedicta ecclesia aut in suis villis me habere nisi prebendas et justicias canonicas canonicorum et terciam partem legum ville Balencurtis et terram que ad abbaciam pertinet et investituram cantoris et prepositorum salva tamen et cantoris et prepositorum electione que ipsius capituli est Hoc autem ne oblivione possit deleri aut a posteris aliquatenus permutari karta presente corroboro et sigilli mei auctoritate confirmo Hoc autem Parisius in aula mea sollempniter actum est illis presentibus quorum nomina sunt subscripta Bernardus archidiaconus Aubertus precentor Guillelmus subcentor Gauterus presbiter Clemens presbiter Simon magister Fredericus diaconus Herveus Durandus subdiaconus Herbertus subdiaconus Ansellus subdiaconus Germunt capicerius Stephanus precentor Godefridus diaconus Costable Paganus Landricus Rufus Gofredus magister Ansellus Urbanus Hanricus Adam Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex et dux Aquitanorum quicquid Henricus frater noster in hac carta confirmavit regia auctoritate concedimus et sigilli nostri munimine et nominis nostri caractere confirmamus Data per manum Algrini cancellarii