Charter Document - 04810388

Charter Document - 04810388


Charter Number: 04810388
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1306
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Philippus Dei gratia Francorum Rex notum facimus universis tam presentibus quam futuris nos infra scriptas vidisse litteras formam que sequitur continentes [] Nos vero ad requisitionem partium predictarum premissa omnia et singula prout superius sunt expressa laudamus approbamus et ex certa scientia authoritate regia confirmanus Verum quia vivente Margareta quondam consorte predicti Karoli germani nostri predicta compositio extitit consummata que certis ex causis post mortem ipsius Margarete fuit renovata liberis ex dicto Karolo et dicta Margareta natis adhuc in minori etate constitutis Nos defectum etatis dictorum liberorum supplentes ipsos quantum ad omnia premissa et singula pro majoribus in etate completa constitutis et consentientibus haberi volumus ac omnia et singula in presenti compositione contenta ejusdem esse roboris ac etiam firmitatis cujus essent si predicti liberi per cursum temporis et nature ad etatem legitimam pervenissent et expresse in premissis omnibus et singulis specialiter consensissent quacumque consuetudine contraria non obstante salvo in aliis jure nostro ac quolibet alieno Quod ut ratum et stabile in posterum perseveret presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Datum Parisius anno Domini millesimo trecentesimo sexto mense marcii

Markups

Names Markup:



Philippus Dei gratia Francorum Rex notum facimus universis tam presentibus quam futuris nos infra scriptas vidisse litteras formam que sequitur continentes []embed Nos vero ad requisitionem partium predictarum premissa omnia et singula prout superius sunt expressa laudamus approbamus et ex certa scientia authoritate regia confirmanus Verum quia vivente Margareta quondam consorte predicti Karoli germani nostri predicta compositio extitit consummata que certis ex causis post mortem ipsius Margarete fuit renovata liberis ex dicto Karolo et dicta Margareta natis adhuc in minori etate constitutis Nos defectum etatis dictorum liberorum supplentes ipsos quantum ad omnia premissa et singula pro majoribus in etate completa constitutis et consentientibus haberi volumus ac omnia et singula in presenti compositione contenta ejusdem esse roboris ac etiam firmitatis cujus essent si predicti liberi per cursum temporis et nature ad etatem legitimam pervenissent et expresse in premissis omnibus et singulis specialiter consensissent quacumque consuetudine contraria non obstante salvo in aliis jure nostro ac quolibet alieno Quod ut ratum et stabile in posterum perseveret presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Datum Parisius anno Domini millesimo trecentesimo sexto mense marcii