Charter Document - 04810370

Charter Document - 04810370


Charter Number: 04810370
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1280
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Episcopus debet in qualibet septimana cc et xx panes c de sextario de tali pane qualis comeditur communiter ad mensam suam de quibus panibus matricularii laici habent quilibet xxv tres servientes quilibet xxv vi matricularii clerici quilibet xvi et septimanarius xx Item de quolibet anno xv modios vini de Clauso Episcopi de quibus habent matricularii laici v modios et matricularii clerici x barillos et hoc est quando redduntur insimul tempore vindemiarum quando vero redditur per particulas tunc habent matricularii tria sextaria vini de tali scilicet vino quod bibitur ad mensam episcopi et debent afferri cotidie hora prandii in letrino de quo habent matricularii laici quilibet dimidium sextarium et clerici duo sextaria Et quando redditur vinum per particulas incipiunt die festi sancti Remigii Item debet dictus episcopus quolibet anno ad carniprevium terciam partem baconi ad valorem xxx solidorum qui dividitur in vii partes quarum iiii partes habent matricularii clerici duo matricularii laici duas cocus septimam Eodem die debet vi gallinas iiii clericis duas matriculariis laicis quas consueverunt portare laici in domos suas Matricularii vero clerici debent matriculariis laicis duas pecias carnis freschie ad portandum in domos suas et cc unam peciam quia comedunt matricularii laici die lune et die martis carni previi in domos suas et dant tribus servientibus ad comedendum duobus prefatis diebus Die mercurii Cinerum debet episcopus matriculariis tres minas bonorum pisorum ad comedendum in letrino Item debet episcopus die jovis ante Resurrectionem Domini tria sextaria boni vini quando consecratur sanctum crisma ad communicandum presbiteris Item die veneris iii sextaria ad lavanda altaria Item die sabbati ante Pascha iii sextaria vini pro Sancta Capsa lavanda Item quando Sancta Capsa lavatur in vigilia Pasche dominus episcopus debet domino Tacheinville xii michias et ii sextaria vini de Clauso Episcopus Et capicerius debet domino Tacheinville unum manutergium de quo Sancta Capsa predicta mondatur seu tergitur Item die dominica iii sextaria vini pro communicandis canonicis et clericis Si vero dominus episcopus vel alius archidiaconus celebraverit pro episcopo hiis iiii diebus vel aliquo illorum debet episcopus pro quolibet die pro procuratione matriculariis xii panes iii sextaria vini et tria fercula carnium si comedantur carnes piscium si pisces comedantur et de quolibet ferculo tres scutellas Item debet die Pasche terciam partem dimidii baconi iii boissellos fabarum frassitarum que remanent septimanario Remanent etiam septimanario ova que offerentur die veneris et vigilia Pasche ad altare vel ad crucem Similiter ebdomadarius matricularius debet habere in septimana quicquid quod comedi potest quandocumque offertur ad altare Item debet episcopus in festo sancti Petriad Vincula duos bonos anseres septimanario quacumque die festum beati Petri evenerit quia si die veneris vel die sabbati evenerit dictum festum reddantur septimanario die jovis precedenti Item quocienscumque episcopus Carnotensis est infra banleugam Carnotensem vel in civitate hora prime vel ante primam dum tamen moratur usque ad prime pulsationem ut sit tempus comedendi carnes sit dominica vel festum ix lectionum vel octabarum debet episcopus septimanario clerico v denarios Item quocienscumque episcopus Carnotensis vel alius archidiaconus vel episcopus celebrat ad majus altare solemniter debetur matriculariis procuratio sua talis ut supradictum est Si vero episcopus archidiaconus vel etiam legatus celebrat sollemniter ad majus altare et sic ad expensas episcopi vel Capituli vel ad instantiam alicujus ille qui facit expensas debet matriculariis procurationem talem ut supradictum est Item quocienscumque camera episcopi paratur pannis ecclesie pro episcopo vel alia quacumque personna debet episcopus septimanario et aliis de letrino v solidos Item debet episcopus pro anniversario Gaufredi episcopi v solidos Pro anniversario Gelani v solidos vi denarios Pro anniversario Roberti episcopi v solidos vi denarios In istis tribus anniversariis capiunt matricularii laici in quolibet anniversario quilibet vi denarios tres servientes in quolibet anniversario quilibet duos denarios residuum est matriculariis clericis Item debet episcopus vel rex si regalia sint a prima die qua incipitur clausum vinearum episcopi vindemiari qualibet die qua vindemiatur plenum ciphum a comble racemorum ad ciphum matriculariorum magnum argento ligatum et matricularii mittunt de candela que offertur ad altare plenam manum ix escaneis vel x servientibus pressorii qui sunt ibi ex parte episcopi vel regis et incipiunt mittere ii die qua vindemiatur et iiii et vi feria et sic per intervalla quousque totum clausum vindemiatur