Charter Document - 04810344

Charter Document - 04810344


Charter Number: 04810344
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1266
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Ludovicus Dei gratia Francorum rex universis presentes litteras inspecturis salutem Noveritis quod cum Johannes filius noster teneretur facere homagium episcopo Carnotensi apud Carnotum in domibus ipsius episcopi ut dicebat idem episcopus pro terra de Alluya et aliis terris de quibus Odo comes condam Nivernensis erat in homagio episcopi Carnotensis que quidem terre ad ipsum Johannem filium nostrum devenerunt ratione Yolendis filie dicti comitis uxoris ejusdem Johannis filii nostri idem episcopus volens nobis et predicto filio nostro facere gratiam hac vice dictum homagium sibi debitum ad preces nostras a dicto filio nostro Parisius recepit ita tamen quod sibi per hoc vel ejus successoribus nullum in posterum prejuditium fiat Dictus vero Johannes filius noster voluit et concessit coram nobis quod propter homagium factum Parisius et receptum ab ipso episcopo extra Carnotum nullum ipsi episcopo vel ejus successoribus in dicta receptione homagii prejuditium generetur In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum Actum Parisius anno Domini M ducentesimo sexagesimo sexto in crastino beati Andree apostoli