Charter Document - 04810319

Charter Document - 04810319


Charter Number: 04810319
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1256
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Viris venerabilibus et dilectis suis decano et Capitulo Carnotensis ecclesie Guillelmus divina miseratione Aurelianensis ecclesie minister indignus salutem et sinceram in Domino caritatem Noveritis quod discordia que inter vos ex una parte et nobilem virum Johannem comitem Blesensem ex alia parte vertebatur nobis mediantibus est sopita et si in compromissione facta inter vos et dictum comitem aliquid durum vobis forsitan videatur aut etiam minus dictum hoc equanimiter sustinere velitis et nobis potius quam venerabilibus viris archidiaconis Carnotensi et Blesensi et magistro Petro de Castra concanonico vestro imputetis Hoc autem factum est pro bono pacis et pro affectione bona quam videtur habere dictus comes erga vos et ecclesiam Carnotensem Formam autem compositionis predicte fratres Hugo et Galeranus de ordine Fratrum Predicatorum latores presentium vobis exponent plenius viva voce quibus quantum de hoc fidem adhibere velitis Sciatis insuper quod dictus Comes precepit in presentia nostra castellano suo Carnotensi quod dictus castellanus vel prepositus suus Carnotensis emendam faciant de interdicto posito in ecclesia vestra vel alius loco dicti comitis secundum quod de emenda interdicti per comitem Carnotensem vel ejus gentes consuetum est fieri in ecclesia Carnotensi Prepositus vero Carnotensis pro negligentia sua factum per se specialiter nichilominus emendabit In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Datum anno Domini MCCL quinto die mercurii post Brandones