Charter Document - 04810318

Charter Document - 04810318


Charter Number: 04810318
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1255
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis magister Richerus Blesensis et magister Petrus de Fontaneto canonici Carnotenses salutem in Domino Noveritis quod cum abbas et conventus Sancti Johannis in Valleia Carnotensis peterent quinquaginta solidos carnotenses sibi reddi a venerabilibus viris decano et Capitulo Carnotensibus pro quolibet annuali canonicorum Carnotensium cedentium sive decedentium quando continget dictos religiosos habere annuale seu annualia in ecclesia Carnotensi et dicti decanus et Capitulum Carnotense recognoscentes dictos denarios deberi dictis abbati et conventui ratione annualium predictorum dicerent non esse certum a quibus dicta summa peccunie dictis religiosis reddi deberet tandem dicti decanus et Capitulum super hoc nostre inquisitioni et ordinationi se commiserunt Nos igitur habita deliberatione et diligenter super hoc inquisita veritate ita ordinamus et pronunciando dicimus quod canonici Carnotenses qui profecti sunt et pro tempore proficientur a Capitulo Carnotensi ad preposituras recipiendas et equandas reddent vice et nomine Capituli Carnotensis in compoto prepositurarum quando canonici Carnotenses viventes de dictis preposituris suam portionem percipient dictis abbati et conventui solidos pro quolibet annuali canonicorum cedentium sive decedentium in ecclesia Carnotensi quando annuale sive annualia predicta evenient una cum sexaginta solidis eisdem abbati et conventui debitis de dictis preposituris pro prebenda dicti abbatis quam habet in ecclesia Carnotensi In cujus rei testimonium presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda Datum anno Domini MCCL quinto mense octobri