Charter Document - 04810316

Charter Document - 04810316


Charter Number: 04810316
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1254
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis decano et Capitulo Carnotensi salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Sane petitio vestra nobis exhibita continebat quod olim inter burgenses Carnotenses ex una parte et servientes quorumdam canonicorum Carnotensium ex altera in festo Pentecostes contentione suborta duobus ex parte ipsorum servientium in contentione hujusmodi a quibusdam civibus Carnotensibus interfectis et quibusdam concanonicis vestris ne punirentur ex hoc in familiares suos recipientibus homicidas quia quondam magister Reginaldus de Spina cantor Carnotensis quendam ex eisdem canonicis de receptione talium redarguit personarum hujusmodi redargutionem idem canonicus moleste ferens ei fuit graviter comminatus et idem cantor sequenti nocte dum ad Matutinas accederet extitit interfectus cumque vos postmodum id ad bone memorie Senonensem archiepiscopum loci metropolitanum et suffraganeorum suorum audientiam deferre in provinciali concilio curassetis iidem archiepiscopus et suffraganei ad civitatem Carnotensem ad inquirendum super hoc prout ad eorum spectabat officium accedentes ac excommunicantes omnes illos qui excessum hujusmodi palliationibus quibuscumque seu fictionibus occultarent excommunicatis prout erant primitus denuntiati tam qui procuraverant quam illis quorum consilio seu auxilio vel favore fuerat scelus hujusmodi perpetratum in detestationem hujus criminis et pro eo quod non erat tutum vobis volentibus super hoc honorem ecclesie Carnotensis prosequi in civitate Carnotensi morari de consensu majoris partis Capituli ejusdem ecclesie deliberatione provida ipsius auctoritate concilii statuerunt ut in villa Medunte Carnotensis diocesis Capitulum resideant Carnotense ac in ecclesia Beate Marie ejusdem loci horas et officia sicut in ecclesia Carnotensi celebrent et faciant infra muros ejusdem ville ipsorum singuli residentias consuetas distributionibus cotidianis et proventibus prebendarum eodem modo et ordine ibidem ac si essent Carnoti vel abessent ministrandis et etiam subtrahendis nec alibi capitulum fiat neque tractetur de electionibus vel aliquibus aliis negotiis tam spiritualibus quam temporalibus pertinentibus ad ecclesiam Carnotensem nec in ea prefati canonici celebrent antequam super hoc foret aliter ordinatum nosque processum eundem quem firmiter observari precepimus duximus per nostras litteras approbandum Porro cum vos juramento prestito secundum consuetudinem ejusdem Carnotensis ecclesie teneamini residentias infra muros civitatis facere Carnotensis de quo in eisdem litteris mentio non habetur ne juramentum hujusmodi in favorem ejusdem Carnotensis ecclesie introductum in enormem ipsius lesionem redundare ac hujusmodi occasione negotii predicti processus impediri contingat nos vestris supplicationibus quas in hac parte prompto favore prosequimur inclinati auctoritate vobis presentium indulgemus ut juramento et consuetudine antedictis seu quolibet statuto ipsius ecclesie contrario juramento confirmatione sedis apostolice aut quacumque firmitate alia roboratis nequaquam obstantibus in nominata villa Medunte absque nota vel reatu perjurii primas et alias residentias facere valeatis prout consuevistis hactenus in sepedicta ecclesia Carnotensi donec super premissis ad honorem Dei et ecclesie memorate aliter ordinatum fuerit vel provisum Nulli ergo hominum Datum Anagnie ii kalendas octobris pontificatus nostri anno duodecimo