Charter Document - 04810305
Charter Number: | 04810305 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1252 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guillelmus divina miseratione Aurelianensis episcopus nobili domine M[athildi] Comitisse Carnotensi et domine Ambazie spiritum consilii sanioris Ex parte venerabilium virorum decani et Capituli Carnotensis nobis est supplicatum quod nos sentencias excommunicationis a predictis decano et Capitulo auctoritate privilegiorum eisdem a sede apostolica indultorum in personam vestram latas pro notoriis et manifestis injuriis et offensis per vos eisdem illatis in terris nostris Aurelianensis diocesis existentibus faciamus sollempniter publicare Quia igitur nobilitati vestre sic favere et deffere nos convenerat quod honestati vestre et juri alieno nullatenus derogetur nobilitatem vestram hortamur bona fide consulentes quatinus cum eisdem decano et Capitulo pacificare voletis et a sentenciis excommunicationis ab eisdem in vos latis absolutionis beneficium impetrare Alioquin cum nos eisdem in suis justis petitionibus deesse non possumus sentencias excommunicationis predictas quas in personam vestram auctoritate dictorum privilegiornm promulgarunt secundum quod jus requirit faciemus in nostra dyocesi in locis de quibus requisiti fuimus promulgare et sollempniter publicare cum nos privilegia predicta diligenter inspeximus et credamus quod ipsi auctoritate eorumdem privilegiorum excommunicandi quoslibet injuriatores suos liberam habeant facultatem Datum anno Domini MCCL primo mense januario