Charter Document - 04810295

Charter Document - 04810295


Charter Number: 04810295
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1249
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Nos Robertus de Curtiniaco decanus Carnotensis per arbitrium sive per dictum nostrum arbitrando dicimus quod vos Stephane magister carnificum Johannes Pelliparie et Petre Martini pro vobis et alii carnifices Carnotensis civitatis pro quibus compromisistis in nos haut et bas sub pena sexaginta librarum carnotensium purgetis vos circa nobis in capitulo per sacramentum vestrum quod non fecistis sacramentum inter vos vel colligacionem pactum vel convencionem seu communiam vel appositionem pene vel minarum de carnibus vestris venalibus non vendendis ad credentiam Capitulo Carnotensi vel si aliquid predictorum fecistis revocetis et emendetis in manu nostra nec de cetero hoc servetis emendam vero taxamus hoc modo in scriptis videlicet quod vos carnifices tres porcos de precio triginta solidorum quorum unus presente mandato nostro tradatur Elemosynarie Carnotensi alius Leprosis Banleuge tertius Filiabus Dei de Carnoto hac instanti die dominica Actum anno Domini MCCXL nono in capitulo Carnotensi die veneris ante Nativitatem beate Marie Virginis