Charter Document - 04810288
| Charter Number: | 04810288 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1246 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis magister Milo de Castellione canonicus Carnotensis percipiens prebendam suam apud Rebolinum et Guillonvillam salutem in Domino Noverint universi quod Herbertus de Belsia et Ysabella ejus uxor Clemens de Loche et Agnes ejus uxor Girardus major Barjoville et Christiana ejus uxor Andreas de Belsia et Laurencius et Bartholomeus ipsius filii et Petronille quasdam terras sitas apud Guillonvillam cum fructibus earum circa viginti septem sextaria seminis continentes cum quodam edificio sito Guillonville prout se comportat et curia juxta edificium et viridario et oschia sita retro dictum edificium cum appendiciis eorum in quibus terris ecclesia Beate Marie Carnotensis habet campipartem cum debitis costumis vendiderunt magistro Johanni Lamberti canonico Carnotensi pro precio quadraginta quinque librarum carnotensium Prenominatus autem magister Johannes emit res predictas nomine venerabilis viri Nicholai cantoris Parisiensis qui magister Johannes nomine ejusdem cantoris concessit et dedit easdem res Capitulo Carnotensi ad habendum post mortem cantoris supradicti et ad percipiendum ab eodem Capitulo fructus dictarum rerum et proventus annuatim post mortem ipsius cantoris et ad distribuendum illos fructus et proventus annuatim tempore quo fiet anniversarium ejusdem cantoris et parentum suorum canonicis Carnotensibus quos dicto anniversario constiterit interesse Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo sexto mense junio
