Charter Document - 04810280

Charter Document - 04810280


Charter Number: 04810280
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1239
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri episcopo Carnotensi salutem et apostolicam benedictionem Ex parte tua nobis extitit intimatum quod quamplures executores testamentorum decedentium tue diocesis commodis propriis intendendo ea minus fideliter exequentes bona que isdem decedentes mandant per manus ipsorum piis usibus erogari in usus proprios et illicitos convertere sepius non verentur in sue salutis dispendium et scandalum plurimorum Licet enim ex officio tuo possis procedere contra tales quia tamen plus timeri solet quod specialiter indulgetur quam quod generali concluditur sponsione presentium tibi auctoritate concedimus ut contra predictos non obstante frivole appellationis objectu officii tui debitum exequaris Datum Anagnie v idus octobris pontificatus nostri anno duodecimo