Charter Document - 04810278

Charter Document - 04810278


Charter Number: 04810278
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 1234
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Galterus permissione divina Carnotensis ecclesie minister humilis salutem in Domino Notum fieri volumus quod nos considerata hujus vite incertitudine volentes nobis in futurum precavere dum adhuc essemus in bono statu de mobilibus nostris taliter duximus ordinandum et disponendum Volumus igitur et precipimus ut omnia mobilia nostra ubicumque sint tam in blado quam in vino quam etiam in equis vasis argenteis anulis et rebus aliis quibuslibet vendantur per manum executorum nostrorum qui inferius nominabuntur et omnia debita nostra que debemus ante omnia persolvantur Debita autem que debemus sunt hec illustri domine Blanche Francie regine mille libre turonenses quarum medietas ad instantem Purificationem beate Marie et alias medietas ad Ascensionem Domini proximo venturam est persolvenda abbati de Strata sexcente libre parisienses ibi persolvende ubi ipse novit quia eas habueramus per manum ipsius abbati Bonevallensi centum et quinquaginta libre turonenses abbati Sancti Launomari Blesensis ducente libre parisienses abbati Sancti Petri Carnotensis centum libre parisienses Ducente libre parisienses quas habuimus a Johanne burgensi de Medonta distribuantur equaliter hiis piis locis scilicet fratribus Predicatoribus Sancti Jacobi fratribus Minoribus monialibus de Aqua infirmis de Banleuga et mulieribus conversis que Filie Dei nominantur Carnotenses Item octoginta libre parisienses quas habuimus a dicto Johanne burgensi de Medonta altera vice dentur monialibus de Aqua Item ducente libre turonenses quas habuimus aliquando a domina Regina cum essemus cum ipsa et cum domino Rege in Britannia et multa expendissemus persolvantur eidem si eas habere voluerit quod non credimus aliqui tamen de executoribus nostris accedant ad ipsam et loquantur super hoc cum eadem Item census quos acquisivimus et emimus a Vicedomino Carnotensi intra villam Carnotensem damus et dimittimus ecclesie Carnotensi in perpetuum habendas pro anniversario nostro singulis annis in perpetuum faciendo ita quod quilibet clericus chori qui interfuerit eidem anniversario habeat sex denarios et matricularii simul quinque solidos totum residuum usque ad summam centum solidorum distribuetur canonicis qui anniversario nostro intererunt ita quod medietas distribuatur illis qui vigiliis intererunt et medietas illis qui misse intererunt Quos census si episcopus habere voluerit et dictos centum solidos in anniversario nostro persolvere modo supradicto habeat eos cum vendis et omni alio jure quod si eos episcopus habere noluerit habeat eos Capitulum in totum cum vendis et omni alio jure ita dumtaxat quod totum distribuatur in anniversario nostro modo supradicto Item relicte Stephani de Nicochet debemus lx libras carnotenses ecclesie Columbensi centum libras parisienses quas habuimus per manum Odolrici quondam cellarii ejusdem loci cum adhuc esset cellarius et lxx libras eidem ecclesie ex alia parte quas habuimus per manum abbatis ejusdem loci item capicerio Carnotensi xxv libras turonenses et alia omnia minuta debita que frater Hugo novit ubi debemus persolvantur Et volumus ut fratri Hugoni super hiis et omnibus aliis quecumque spectant ad negotia nostra credatur indubitanter tamquam nobis utpote qui est vir religiosus et in omni veritate et fidelitate probatissimus Item magistro Reginaldo Carum Tempus l libras turonenses Item l libre turonenses quas quondam habuimus de intestatis volumus ut distribuantur pauperibus et piis locis nostre diocesis Item volumus ut si de mobilibus nostris post solutionem debitorum nostrorum superfuerit centum libre turonenses dentur in subsidium Terre Sancte et centum libre turonenses ecclesie Pontiniacensi totum vero residuum mobilium nostrorum quicquid remanserit distribuatur per manus executorum nostrorum piis locis et pauperibus ubi melius viderint faciendum Quod si de mobilibus nostris omnia debita nostra non potuerint persolvi sufficienter volumus et precipimus ut etiam capelle nostre vendantur et plena debitorum solutio fiat si vero absque earum venditione debita possint persolvi capelle nostre dentur hiis locis ecclesie Carnotensi detur capella nostra de baldequino antiquo casula scilicet dalmatica et tunica insuper et mitra nostra et baculus sive crocia ecclesie Pruliacensi in qua nobis elegimus sepulturam dentur dalmatica et tunica de baldequino novo et casula de melioribus casulis nostris deinde ecclesie Fontis Johannis Elemosine Cisterciensi Pontiniacensi Bonevallensi detur unicuique earum capella una i casula cum dalmatica et tunica De gentibus et familia nostra qui nobis servierunt dimittimus super fratrem Hugonem qui eos melius novit ut ad ipsius arbitrium quibus et quantum sit dandum detur Executores autem hujus testamenti et ordinationis nostre per quorum manus et prudentiam hec omnia sicut hic sunt expressa diligenter et fideliter compleantur esse volumus et constituimus viros venerabiles et amicos nostros Pruliacensem Elemosine Cisterciensis et de Strata abbates ordinis Cisterciensis Stephanum archidiaconum vel Henricum fratrem ejus archidiaconum Blesensem et Matheum subdecanum Carnotensem et fratrem Hugonem conversum Vallium Sarnaii procuratorem domus et negotiorum Ut autem hec firma habeantur et rata conscribi fecimus diligenter et sigillo nostro roborari Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto in vigilia beati Nicholai episcopi et confessoris