Charter Document - 04810275
Charter Number: | 04810275 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis frater Jordanus ordinis Predicatorum servus inutilis salutem in Domino suit quod interdicta eorum servabit et in domo sua servari faciet sicut servabuntur in banleuga ita quod divina celebrabuntur voce submissa campanis non pulsatis januis clausis excommunicatis et interdictis exclusis tam a divina quam a cimiterii sepultura quod nec per se nec per alium privilegium vel indulgentiam que sunt contra jura libertates et consuetudines approbatas ecclesie Carnotensis impetrabit quod non jam impetratis vel postea impetrandis ab ordine vel a quocumque alio sibi concessis apud eos vel contra eos utetur in hiis videlicet que consuetudinibus approbatis et libertatibus ecclesie obviabunt Hanc promissionem ut dictum est ego frater Jordanus confirmo insuper et ratam habens gratam et firman ac stabilem promissionem quam frater Nicholaus prior domus nostre Carnotensis et fratres ejusdem loci fecerunt sepedicto Capitulo Carnotensi videlicet quod in censiva seu vendis aut terra vel justicia eorum seu aliorum locorum ad ecclesiam Carnotensem pertinentium sine consensu ipsorum et licencia petita prius et optenta circa non minus quindecim dierum termino a jamdicto Capitulo ad tractandum de hoc specialiter assignato nichil amplius preter mobilia poterunt acquirere vel habere Nos igitur pro conservanda amicicia eorumdem dominorum et amicorum nostrorum venerabilis viri Hugonis decani et tocius sepedicti Capituli Carnotensis hec omnia premissa concedimus volumus et confirmamus In quorum robur et testimonium patentes has litteras dedimus sigilli nostri munimine roboratas Actum anno Domini MCCXXX secundo