Charter Document - 04810259
| Charter Number: | 04810259 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1226 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Galterus divina permissione Carnotensis ecclesie minister humilis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod clausarius noster quicumque sit habet precium duorum hominum singulis diebus quando operarii sunt in vineis clausi nostri habet etiam a festo sancti Bartholomei usque ad finem vindemiarum clausi in unaquaque septimana viginti et i panes xiiii nigros et vii albos et famulus ipsius clausarii habet convenientem traditionem de curia nostra de pane et vino et coquina Post finem vero vindemiarum clausi habet idem clausarius quatuordecim panes in qualibet septimana usque ad festum sancti Bartholomei videlicet vii albos et vii nigros Quando vero episcopus in villa est habet idem clausarius sive operarii sint in vineis sive non traditionem suam de vino et coquina Preterea habet idem clausarius si episcopus sit in villa in festis annualibus videlicet in Nativitate Domini in Pascha in festo Penthecostes in festo Omnium Sanctorum et in quatuor festis beate Marie et in Dedicatione ecclesie Carnotensis et in carniprevio duplicem traditionem de curia de vino et coquina et duos panes albos in quolibet dierum supradictorum et unam gallinam in carniprevio Si vero episcopus diebus supradictis non sit in villa habet idem clausarius solummodo simplicem traditionem de curia de vino et coquina et insuper duos panes albos et unam gallinam in carniprevio Preterea habet idem clausarius in vindemiis clausi iii modios vini ubicumque eos capere voluerit habet et mortuum nemus vinearum exceptis charneriis et perticis et grossis lignis pressorii lacerati Habet etiam idem clausarius in unoquoque anno in tempore vindemiarum de curia unum sextarium pisorum et iiii minotos racemorum Habet etiam dictus clausarius in quolibet anno in die Nativitatis beate Marie xviii sextarios annone ad mensuram et valorem Loenii Tenetur autem clausarius conducere operarios in quolibet tempore quo apparet et a festo sancti Bartholomei usque ad vindemias clausi ponit clausarius unum hominem ad custodiendum vineas qui habet simplicem traditionem de curia de pane et vino et coquina In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras fecimus conscribi et sigilli nostri munimine roborari Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo VI mense maio
