Charter Document - 04810246
Charter Number: | 04810246 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Consentimus nos universi et singuli tam persone quam canonici Carnotenses qui ad eligendum conveneramus decanum quod stalla merceriorum que solent esse in capitellis collocantur in claustro a parte meridiana inter gradus ecclesie et majorem turrim ita quod omnis justicia stallorum et domus in qua collocata fuerunt et ipsorum merceriorum sit Capituli nec ille qui electus fuerit in decanum valeat reclamare sed in omni libertate possideantur a Capitulo in qua erant in loco in quo sunt hodie collocata in platea que fuit archidiaconi Milonis Actum anno Domini MCCXXIIII mense maio in octabas dominice Ascensionis