Charter Document - 04810242

Charter Document - 04810242


Charter Number: 04810242
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1223
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Jacobus Drocensis archidiaconus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium Salvatore Noveritis quod Matheus Hagenon sacramento corporaliter prestito juravit quod ipse singulis annis solvet Capitulo Carnotensi decem solidos in octabis Pentecostes pro quodam prato apud Torceium sito qui decem solidi assignati sunt ad anniversarium bone memorie Simonis de Burgo Garini canonici Carnotensis in ecclesia Carnotensi celebrandum Actum in capitulo Carnotensi anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo tercio mense junio