Charter Document - 04810238

Charter Document - 04810238


Charter Number: 04810238
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Gervasius de Castro Novo canonicus Carnotensis notum facio tam presentibus quam futuris quod pro remedio anime mee et antecessorum meorum dono et concedo in perpetuam elemosinam ecclesie Carnotensi centum solidos annui redditus in redditibus meis pedagii de Braioto annis singulis in fine mensis novembris percipiendos laudantibus et concedentibus fratribus meis Hugone domino Castri Novi et Herveo de Castro Novo de quibus centum solidis de voluntate et assensu Capituli Carnotensis sic duxi commode statuendum quod in quatuor festivitatibus beate Marie videlicet in Purificatione in Annuntiatione in Assumptione in Nativitate ejusdem virginis quatuor libre illis solis non canonicis clericis de choro qui sex diurnis horis festivitatum illarum intererunt in perpetuum distribuentur ita tamen quod qui omnibus horis non intererit nichil se noverit percepturum Volo similiter et statuo de assensu predicti Capituli quod post obitum meum in die anniversarii mei decem solidi de eisdem centum solidis presbiteris omnibus de torno ecclesie Carnotensis et criptis veterum et novorum altarium communiter dividantur residuum vero in Nativitate beate Marie cum viginti solidis distribuatur Quod ut firmum et stabile perseveret donum meum presentis pagine volui testimonio et sigilli mei munimine confirmari Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo