Charter Document - 04810231
Charter Number: | 04810231 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Theobaldus Blesensis et Clarimontis comes omnibus notum facio quod ego dedi ecclesie Beate Marie de Carnoto septem libras et decem solidos annui redditus capiendos annis singulis in perreria mea de Carnoto de quibus centum solidi distribuentur die anniversarii mei canonicis et clericis ita quod canonici habebunt quatuor libras et clerici qui servicio intererunt viginti solidos residuum vero quinquaginta solidi die obitus matris mee cum quinquaginta solidis quos pater meus eidem contulerat ecclesie pro anniversario matris mee distribuentur canonicis et clericis sicut superius in anniversarii mei expressione est notatum Predicta vero peccunia annis singulis in festo sancti Remigii ab eo qui predictam tenebit perreriam capietur Quod ut ratum permaneat in futurum litteris commendavi et sigilli mei munimine roboravi Actum anno gratie MCC octavo decimo Datum per manum Therrici cancellarii