Charter Document - 04810223
Charter Number: | 04810223 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quittance |
Date: | 1216 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Preterea sciendum est quod omnes exactiones quas mei servientes me ignorante faciebant hominibus Beate Marie in redditione avenarum suarum videlicet in retentione avene que terre cadebat et in ea que in sacis hominum remanebat post solutionem unius sextarii de unoquoque bove bona fide pretermisi et districte prohibui ne servientes mei amplius hoc facerent Immo eisdem districtius precepi ut de cetero dictis hominibus legittime et cum recta mensura mensurarent et si quid terre cadere vel in sacis remanere contingeret liberaliter sinerent reportare assensu et voluntate Eglentine uxoris mee Johannis filii mei et Agnetis filie mee Nobilem autem virum dominum meum et avunculum karissimum Johannem Comitem Vindocini exoravi ut ad majorem rei confirmationem omnia sicut sunt suprascripta confirmaret Actum publice anno gracie MCC sexto decimo mense aprili