Charter Document - 04810217

Charter Document - 04810217


Charter Number: 04810217
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1215
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Odo Beate Marie Magdalene dictus abbas et G[uillelmus] domus elemosinarie minister Castridunensis et Stephanus Dunensis decanus salutem Universitati vestre volumus declarare quod Nicholaus miles de Burgo Guarini et Nivelo filius ejus Joia Matildis et Maria sorores ejus Efforcei maritus Matildis et filii ejus Hugo et Gaufridus et Nivelo maritus Marie protestati sunt coram nobis Castriduni in capitulo Beate Marie Magdalene presentibus videlicet Phylippo Dunensi archydiacono Theobaldo et Henrico Capicerii canonicis Carnotensibus qui loco Capituli venerant se convenisse Capitulum Carnotensis ecclesie super quibusdam teneturis sitis apud Berjovillam a defuncto Symone fratre suo quondam Carnotensi canonico diu possessis nomine Capituli quas dicebant ad se jure hereditario possidere Sed cum postea inquisissent utrum de jure predictas teneturas possent reclamare post inquisitionem diligenter factam confessi sunt coram nobis quod nullum jus in predictis teneturis habebant nec ad se nec ad aliquem de genere suo jure hereditario pertinebant sed ab impetitione quam fecerant Capitulum ecclesie Carnotensis penitus absolvebant rogantes tam nos quam universos astantes quod si ipsi vel aliqui ex parte ipsorum contra concessionem suam predictam insurgerent nos et circumastantes super predictis veritati testimonium perhiberemus Huic facto affuere isti Fulcherius prior Raginaldus Bartholomeus Willelmus capellani Martinus cellerarius Girardus bursarius Willelmus Tuebouf Arnulphus Petrus cerarius et Gervasius Beate Marie Magdalene canonici magister Johannes de Bena Actum Castriduni in capitulo Beate Marie Magdalene anno gratie millesimo ducentesimo quinto decimo vicesimo nono die mensis junii