Charter Document - 04810214
| Charter Number: | 04810214 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1213 - 1228 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Licet moderne pateat future tamen etati scripti demonstratione notificetur quod Germundus de Herluat concessione filiorum suorum scilicet Droconis et Adam et uxoris sue Isabel dedit Carnotensi ecclesie Beate Marie et Amaurico ejusdem ecclesie precentori et ejus successori novem agripennos terre apud Tornesvillam omnis juris immunes octo hospitationibus nonum vero majori quem tenet ab omni consuetudine quietum Si predictus tamen Germondus vel ejus heres captus fuerit et se redimat vel filiam suam maritet vel filium suum militem faciat unusquisque hospitum predicte ville XII nummos ei dabit Concessit etiam Germondus et ejus heres hospitibus quotquot essent agripennos in alia sua terra de quibus reddent sua jura duos videlicet sextarios avene et duas gallinas et pro panibus tres denarios quorum dimidia pars est predicti Germondi vel heredis ejus altera autem pars Amaurici vel ejus successoris Terram restantem de agripennis que est sub via que vadit ad Feulcheriolas usque ad aliam viam que vadit ad Roberti Curiam hospitibus dedit colendam de qua tamen reddent agripartem et decimam hac sola conditione quod terra ista inculta relicta aliam non colerent Si autem aliqua causa inter hospites et Germundum vel ejus heredem emergat de redditu terre vel de alia re ante majorem ville tractetur cultu terre non cessante Si ante majorem terminari non poterit ante Amauricum vel ejus successorem procedat Si autem inde lex exeat XII nummi pro lege majori autem sex excepto de sanguine et de furto Aliam vero terram que est desuper viam que vadit ad Feulcheriolas proprio aratro colendam retinuit pactione tali quod si eam non coleret hospitibus colenda remaneret cum predicte terre consuetudine Si quis autem hospitacionem ville noluerit habere tamen pro defensione predicte ecclesie dimidium agripennum habeat et dimidios redditus reddat Ex utraque parte testes affuerunt Symon de Mairoliis Rogerius major Radulfus Galterius Parvus Durandus
