Charter Document - 04810212

Charter Document - 04810212


Charter Number: 04810212
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1213
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

R[aginaldus] Dei gracia Carnotensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in salutis auctore Ad universorum noticiam volumus pervenire quod nos furnum sacristarum Beate Marie cum pertinentiis et habitatores ab ipsis sacristis ibidem receptos et recipiendos in posterum ab omni consuetudine et exactione reputantes liberos et immunes juxta largitionem bone memorie Adele quondam comitisse Blesensis que quicquid juris in eisdem habebat pro servitio luminaris duorum cereorum singulis sabbatis et diebus dominicis ante sacrum scrinium beate Virginis ardentium dinoscitur ab antiquo contulisse sacristis memoratis controversiam motam de teloneo panis et si quid aliud juris in predictis habuimus aut habemus salva tamen justicia christianitatis ad episcopalem dignitatem pertinentis omnino remittimus et quitamus ad preces Capituli Carnotensis et ipsorum sacristarum Nolumus enim eos qui tanta libertate donati sunt ab antiquo super inductis consuetudinibus aliquando nostris temporibus molestari Datum Carnoti anno gracie MCC tercio decimo mense maio